- LATUS-CLAVUS
- LATUS-CLAVUSapud Horat. Serm. l. 1. Sat. 6. v. 28.—— latum demisit pectore clavum:laticlavia tunica est, Senatorium apud Rom. insigne. Isid. l. 9. Quamvis Senatoriâ quis origine esset, usque ad legitimos Annos eques Romanus erat: deinde accipiebat honorem Senatoriae dignitatis. Nempe Senatorum filii veteri iure Equites tantum erant, usque ad Annum Aet. 25. (quam Senatoriam aetatem fuisle, ex Dione discimus) tum lati-clavi demum ius habebant. Primus Caesar, cum de Octavio nepote suo maximam spem concepislet, brevique eum ad rerum administrationem admoveri cuperet, tempus anticipavit eique ius tunicae Senatoriae concessit, ante tempus legibus hactenus definitum. Ipse postea Octavius Aug. Suet. in eo c. 38. et 94. Liberis Senatorum, quo colerius Reip. assue scerent, protinus virilem togam, latum clavum induere et Curiae interesse permisit: circa terrium vel quartum Annum, post reditum suum a victo Antonio. Non vero ita fuit hoc ius promiscuum, ut sine cognitione Principis usurpari posset: quin patres id ab eo liberis suis, quos Rei publ. destinabant, petere tenebantur: unde munus id vocat Stat. qui ius hoc praeclare expressit Sylv. l. 4. Carm. ad Iul. Menecratem. Quin saepe evenit, ut fratrum alter beneficio Principis uteretur, abstineret alter, pro patris voluntate, vel ingenii diversitate, uti discimus ex Vespasiano Suet.c.2.et 4. Imo quos vota parentum Curiae destinâssent, eos non raro vel fortuna adversa cogebat, vel propria voluntas impellebat, retrocedere et inferiore gradu subsidere: atque his ponendus latus clavus erar, elapsâ Senatoriâ aetate. Unde Ovid. de se ipso, Trist. l. 4. v. 35.Curia restabat: clavi mensura coacta est.Tandem eo ventum, ut etiam eorum, qui Equites tantum erant, quidam hunc clavum retinerent et veste Senatoriâ decorarentur. A' quo more manavit illa Senatorum distinctio; in Iuvenes et Honoribus defunctos, in digitata Tac. Ann. l. 6. et l. 13. dictique sunt illi Iuvenes secundi ordinis, primo gradu iis conceslo, qui domum Augustam, necessitudine aliquâ vel affinitate contingerent. Vide Stat. praef. l. 4. Sylv. et plura hanc in rem, apud Casaub. ad Suet. Aug. l. c. nec non in vocibus, Laticlavii etc. Addam saltem, latoclavo ad manus fimbriato usum legi Caesarem, apud eund. Suet. in co c. 45. et 80. quid vero fimbriae sint. retro diximus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.